# Observationes anatomicae 26

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, ARTICVLI IN OMNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/26

Vnum autem est notandum, quod ista σισσάρκωσιs duplex est: una, de qua loquuntur Chirurgi medici, quae est restitutio solutae continuitatis quodammodo in integrum, in quacunque corporis parte, quae fit crescente carne, atque cauum explente. Altera est, de qua loquuntur anatomici, quae nil aliud est, quàm colligatio oßium extremorum simul carneo uinculo facta. Haecque dearticulationis species est: quanquam Galenus impropriè hanc inter species συμφύσεως ad illam Chirurgicunfortaße συσσάρκωσιν, quae reuera σύμφυ c16 est, respiciens connumeret. In qua anatomica συσσάρκωσι illud etiam est obseruandum, quod carnosae partes ad exornandos potiùs articulos additae sint, uel adiuuandas ueras ac nerueas copulas, quàm quod ipsae per se primò articulos coniungant. Haec pariter diuidi potest in quatuor species ratione analogiae oßiuis, quemadmodum diuidebatur & συνίυρωσις, ueluti in: νίντίτιλυμος, cuius exemplum reperitur in ipsis uertebris, cùm musculi illi dorsales ipsas simul colligare uideantur. Aliud exemplum est in radio & cubito, cùm musculi, qui pronam, aut supinam reddunt manum, praeter primum mouendi munus: coniunctionem etiam hanc cardinatam aliquantisper coniungant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
