# Observationes anatomicae 268

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/268

Quod si senex oculum adolescentis haberet, vti adolescens inspicere potest, cùm seni facultas ipsa minimè desit, organum autem sit ineptum. Idem pariter genus causae adscribam huic rei, dicamque subiecta haec corpora, quae seipsa mouent, apta esse ac propensa ad concipiendam ta lem facultatem, qua hoc modo agant. Illa autem, quae nequicquam seipsa mouent, ineptiora esse instrumenta istius actus. Si quis autem quaerat, vnde proueniat haec propensio: obseruemus, quaeso, differentiam dictarum particularum, vt indè eliciamus causam hanc. Corpus mu sculi praeter fibras neruosas, atque (vt dicam) ligamentares, carneam quoque substantiam infartam his fibris habet, quae in chorda desideratur: similiter & panniculus carnosus aliquot in partibus carnem admixtam habet, in quibus agitat se ipsum, in quàm plurimis autem absolutè nerueus est, atque motu orbatus. Cùm igitur hoc videam, colligo ego carnem ipsam fibris nerueis commixtam illud esse, quod subiectum organum aptum ad concipiendam hanc facultatem motricem reddat. Hac potissimùm ratione: quoniam facultas ea, quae facit sensum, intensior & magis vrgens requiritur ad motum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
