# Observationes anatomicae 270

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/270

Sed quid dicam de vesica vrinaria? vt de vtero & ipsius ceruice taceam, Nonnne in hac videmus, tunicam exteriorem carneam manifestè? nonne in ipsa, cùm aliquando intromissa est fistula argentea, vt suppressum lotium educatur, manifestum persentimus motum, quo seipsam constringit, & veluti, si quaedam manus esset, ipsam fistulam arripit? Nonne poterat Natura, veluti intimam tunicam ex puro neruo texuit, exteriorem quoque formare? proculdubiò mea sententia potuit: Cur igitur illud non fecit? dices ne mi Petre, vt carne lotium foueret: hoc equidem non est dicendum, sed potiùs vt motu uolun tario, aut saltem mixto seipsam moueri possit vesica haec, ratione istius carnosae tunicae. His exemplis adhuc magis confirmatus, veram hanc esse sententiam assero.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
