Latin
272
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 272
Unproofread scanNot analysed yet
Quare iam patebit, non esse manifestum, aut certum vsum illum ab anatomicis asscriptum fibris rectis venarum, &transuersis, &obliquis quoque, vt priores attrahant, &alterae expellant, postremaeque retineant. Qua enim arte id facient, si se ipsas mouere nequeunt? ergo, venae priuantur tribus istis faculta tibus? nequaquam, imò venae attrahunt, retinent, &expellunt, sed ęquiuocè (vt dicam) non vniuocè: vniuocè enim attrahit interna superficies oesophagi, &vniuocè expellit externa tunica eiusdem, &externa tunica ventriculi: vniuocè quoque retinet πέλωρος, aut ceruix vesicae: &vteri, &σφινκτὴρ. At venae vti ossa quoque, &reliquae animalis particulae tria haec efficiunt, sed aequiuocè non se ipsas mouendo, sed quiescentes similitu dinis aut dissimilitudinis ratione, veluti magnes attrahit, vel retinet, vel expellit quoque ferrum, sine aliquo motu ipsius magnetis locali: de qua re (vt superiùs etiam memini) tam manifestè &clarè loquitur Diuinus Auerroes in 7. physico comm. tex. 16 in aurea quadam digressione, quam si quis legerit, hac meaexplicatione minimè egebit.