# Observationes anatomicae 274

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/274

Nam ego quaero ab anatomicis, an retineant dum agunt, vel dum quiescunt: (actum voco motum contractionis, vel dilatationis: quietem verò relaxationem illam, dum non mouentur) Si respondebunt ex anatomicis ij, qui crassiores sunt, furtasse dicent, fibras has retinere, dum quiescunt: cui responso sequetur, quod dum quiescunt agant, maximum quippe absurdum, aut respondebunt: quòd retineant aequiuocè, ratione similitudinis, non autem, quia fibrosae sint substantiae ad motum destinatae: quam responsionem posteriorem ego concedam. Quod si respondeant prudentiores, fortasse dicent: fibras has retinere, dum agunt ac contrahuntur: At tu dicas: dum fibrae obliquę contrahuntur, dubium non est, quod illud idem per obliquum faciunt: quod per transuersum agunt, transuersę dum contrahuntur. Istae verò duo haec faciunt, Primò coangustant cauum pertransuersum, & secundò, per transuersum expellunt: ergo, & obliquae per obliquum coangustant spatium, & per obliquum expellunt: ergo, velint nolint non retinent.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
