# Observationes anatomicae 277

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/277

Ideò leui superficie erat formandum intestinum hoc, ita tamen leui, vt lubrica penitùs non esset: cùm chylu, svt absorberi à uenis commodè possit, necessariò moderatam quandam in gracili hoc intestino moram trahat, aliter quidem ad crassum intestinum, & ad feces ipsas statim flueret. Mora hęc voluntaria minimè dici potest, sed coacta & violenta, ob internam intestini gracilis humani tunicam, quae ita formata est (hocque notato ab alijs praetermissum) vt moderatè ipsum chylum retineat. Nam plurimas rugas transuersas habet, quae ad moderatam retentionem faciunt, neque violenter chylum cohibent. Rugae autem istae adsunt, quia longior multò est tunica haec interna, quàm exterior sit: & ideò crispatur, rugatume, vti apparet etiam in virili pudendo, in quo cutis exterior: quia interna neruea substantia lon gior est. Nam desidente ipso, semper rugas contrahit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
