# Observationes anatomicae 281-2

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/281-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/281-2

Sanguis postea retinetur pro nutritione, qui quia parùm ob tenuitatem alit, multus subindè attrahitur, atque ideò multum seri continuò subsequitur quod retento sanguine tanquam noxium per carunculas dictas expellitur, & instillatur in sinum: ibique collectum in latiore sinus parte fluit ad meatum, qui oritur ab eodem sinu & vrinarius vocatur, deorsumque latus desinit vtroque in latere in vesicam. Vera haec est renis humani constructio, non autem canini, aut caprini. Nam in capris, aut canibus ista minimè sunt explicanda: quod vtinam animaduertisset Preceptor meus Vesalius. Quoniam neque in larynge, neque in lingua, neque in oculo ita facilè lapsus esset, deceptus potiùs à bouinis vel aliorum animalium partibus, quas humanarum loco aliquando secuit, ac declinauit: quàm aut negligentia, aut ingenij crassitie, cùm in minutissimis, quibusdam rebus ipsum oculatissimum, maximeque diligentem, ac perspicacissimum fuisse videamus. Nimis enim in renum hominis anatome pinguedinem, non ita tamen timendam, timuit, atque inde manauit describendi renis brutorum occasio.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
