Latin
283
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tunica facilimè, si aliquantisper vesica infletur, ab exteriori separari potest: ita, vt ego aliquando fermè totam separarim sine aliquo negotio, quod magni fuerit momenti. Alteram etiam habet exteriorem, carnosamque: dum autem carnosam dico, non ita rubicundam carnem videre expectes, qualem in musculis, sed subalbidam, qualem in ventriculi, ac intestinorum tunicis videre potes. Ita enim carnosam hanc tunicam reperies, &caudam, &semicoctam: nam opus est, vt omne experimentum tentes. Haec eadem dum vesica dissidet, satis crassa est, ipsa verò extensa tenuior fit, distractis valdè fibris, per quas nisi interna adesset tunica, facilè egredi lotium posset. Fibrae quae ipsam constituunt, sunt satis crassae per longum &transuersum vesicae maiori ex parte, ac per obliquum etiam aliquot collocatae ad hoc, vt vndequaque commoda fiat vesicae contractio, atque lotij expressio: non vt retineant, attrahant, &exprimant, sed vt expressioni tantùm, quod in ventriculo etiam dixi, incumbant.