# Observationes anatomicae 284

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/284

Quoniam πάγκρίας in istis supra ventriculum iacet, non sub ventriculo: verus autem ipsius vsus est, vt insculptum canalem habeat, per quem vena illa insignis, quae à portis iecinoris, ad lienem tendit, tutò feratur. Illi namque veluti puluinus insternitur, atque ab omnibus comprimentibus defendit. Sed haec nihil ad institutum. Anatomicum dogma est, atque ab omnibus receptum, quod πόροι κολύ δοχοι, qui per iecur disseminantur, omnes collecti in vnum meatum, rectà ferantur in ceruicem vesicae felleae vocatae. Quod do gma minimè concors est cum natura rei. Nam si quis studium adhibere voluerit, certò cognoscet, πόρα istos per rectum meatum ferri in intestinum quodenum, rectoque tramite, ac continuo in illud bilem flauam ad vsus oportunos exonerare. Sed quoniam semper commodum non est, dum chylus copiosus & recens reperitur in intestino gracili, vt subinde ex ipso intestino à bile proritato, ac seipsum contrahente exprimatur, quia non fieret suctus, aut distributio eiusdem chyli ad hepar oportuna: Ideò Natura magistra omnium pulcherrimarum inuentionum, insertionem istius meatus, per quem fertur bilis in intestinum, artificiosè ita construxit, vt dum extenditur ipsum intestinum, atque tunica tunicae constringitur, non possit hoc excre mentum in cauitatem duodeni exonera ri.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
