Latin
285
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 285
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem sit, dum intestinum plenum chylo in opere distributionis, quasi turget, atque eo oblectatur. Ne autem excrementum in hepar regurgitaret, diuer ticulum fecit Natura, in quo colligeretur, vesicam scilicet bilis, quam huic meatui medio in ductu ceruice implantauit, vt in illam ad tempus regurgitans bilis recedere, ac colligi possit. Vnde postea aperto meatu duodeni refluens in intestini cauum se exonerat. Egreditur autem bilis tunc temporis ex vesica, quia vas hoc ita est hepati affixum, vt ab illo semper leuiter comprimatur in rectis animam tibus: in brutis verò comprimitur à vetriculo, qua ex leui compressione fit, vt aperto ductu bilis facilimè viam inueniat in intestinum.