Latin
287
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ad historiam. In qua vltimò addendum censeo, quod bis aut ter ad summum obseruaui meatum hunc, quo exoneratur bilis, cùm prope duodenum est, diuidi in geminum canalem, &vtrunque paruo interiecto spatio in idem intestinum inseri, seruata in vtroque artificiosa illa insertione. Nunquam autem vidi meatum aliquem ad ventriculum deferri, quamuis illud minimè fieri posse negarim, aduersus testimonium grauissimum antiquorum, atque Diuini Vesalij, qui hoc uidit, hominemque in quo vide rit, attestatus est. In lienis historia nihil est traditum ab eodem, quod penitùs mihi non satis faciat, nihilque habeo, quod à me sit addendum: nisi, quod hîc Patauij publicè cadauer secuerim, in quo triplicem lienem reperi, vnum iustae magnitudinis, alterum dimidio minorem, tertium verò magnitudinis oui columbini, atque vnusquisque suas venas &arterias &neruos possidebat, sedesque omnium sinistrum hypochondrium, eadem omnium substantia, &eadem tunica &ad summum eadem erant omnia.