Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 29
Unproofread scanNot analysed yet
κριρώδια cum motu manifesto, uti in articulo acromis &iuguli uel in articulis, quibus uertebrarum tantùm corpo ra inter se ligamento cartilagi neo coniunguntur, quanquam harmoniam tales articuli, quo ad proportionem, aemulentur. Sine mo tu uerò ἀρθράδιια erit, coniun ctio illa, quae est inter os sacrum, &ossa ilium, &quae inter ossa pubis reperitur, etsi ista posteri or harmoniam quoque aemuletur. Iam ad ossa reuertamur, &primùm ad caluariam ipsam, cuius formam naturalem satis doctè explicârunt anatomici omnes, atque vti haec etiam variet, mouerunt. Verùm aliqui reperiuntur, qui quartam deprauatae figurae in caluaria speciem dari asserunt, eandemque proponi ab Hippocrate affirmant, à quibus ego libenter exorarem Hippocratis locum, in quo legere possim quartam hanc figuram. Nam cum Galeno consentio dari non posse, credoque me pariter vidisse Venetijs puerum quendam stolidum, qui pro exemplo quartae huius figurae proponitur, cùm tamen sui capitis figura ab hac multùm, meo iudicio, distaret. Quare à te peto, cùm sis in hoc genere obseruationum valde versatus, vt si quam aliquando figuram huic similem videris, mihi significes, aut istud à loanne Baptista Capredono anatomico (vti nosti) exercitatissimo quaeras, &locum Hippocratis, si in illum vnquam incideris, mihi demonstres, nam ingenuè fateor, ipsum ignoro. In sagittali vocata sutura obseruaui: quod in omnibus puerulis, quos non paucos vnius anni secui, vsque ad narium ossa semper pertingit. Ita vt in omnibus puerulis, qui tenerrimi sunt, frontis os ex duabus constare partibus reperierim.