# Observationes anatomicae 296

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/296

Nerui sunt insignes ac valdè manifesti, ita, vt nisi lusciosos latere possint: ijque sunt, in quibus, ac simul inipsorum inuolucris fiunt ganglia non dolorosa, vel glandulae vocatae ab empiricis, quae postea sunt in causa, vt dum pudendum erigitur, veluti arietinum cornu intortum turgeat, & non distendatur, quod genus morbi, mea sententia, propemodum immedicabile est. Sunt praeterea geminae arteriae intra neruos ipsos vsque ad glandem delatae, à quibus vasis satis insignibus propagines manifestae ad fungosam penis substantiam feruntur. Hae pariter arteriae per bifurcationem mediam dictam vnà cum neruis ascendunt ad dorsum. Postremò adsunt geminae venae, quae vt plurimùm cùm ad mediam bifurcationem peruenerint in vnam tantùm coalescunt: à qua quidem vena sub osse pubis propago quę dam insignis ingressa abdomen disseminatur per ligamentum, quo vrinaria vesica ossibus pubis vincitur. Haec itaque vena ex duabus vt plurimùm coalescentibus orta, currit per medium dorsum exquisitè ipsius penis, inter vtrasque arterias vsque ad glandem.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
