# Observationes anatomicae 298

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/298

Quae tria vasa reptantia & quasi circum ductalad inferiorem coxendicis ambitum procedunt ad anteriora vsque, & ad illam partem ascendunt, in qua pubis ossa simul iunguntur, & per bifurcatam penis originem penetrantia ad dorsum ipsius feruntur. Verum hoc accidit, vt fermè semper vnius lateris vena, vbi in pube coniugatur cum opposita, & fiat vnicum vas venosum, quod medium inter arterias ducatur usque ad glandem, quod quidem vnionis genus in neruis istius partis fieri nondùm obseruaui. Vera haec est (vt opinor) vasorum origo, quae per penem diffunduntur, neque vnquam alia à me inueniri potuit: satisque tibi sit haec inter illa, quae pertinent ad instrumenta, semini in uiro ipso dicata. Nam ad muliebria venio. In vteri ceruice mihi videtur, quod anatomici nostrorum temporum, ferè omnes, qui de hac re locuti sunt, aliquantisper lapsi sint. Quoniam partem illam, quę verè ceruix non est, ceruicem appellant veram autem ceruicem ignorant. Nan totus ille meatus, in quem virilis penis inditur, ab istis vocatur ceruix, cùm tamen ab antiquis anatomicis, Galeno scilicet, atque praecipuè à Sorano in tract. de vtero vovtero vocetur ἄιδοιον γυναικείον, nec non etiam κόλπος γυναικεος: nunquam autem ceruix, nisi impropriè loquantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
