Latin
299
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 299
Unproofread scanNot analysed yet
Scito igitur partem hanc, sinum vel pudendum foemineum esse vocandam: veram autem ceruicem vteri eam esse partem, in qua est ostiolum illud angustum, in quod penis non ingreditur quidem, sed tantùm attingit: semen verò per ipsum in fundum vteri procedit. Sed haec leuia: grauiora, quae sequunttur sunt. Auicen. 3. lib. fen. 21. circa finem meminit cuiusdam partis in pudendo muliebri sitam, quam virgam vel albathara vocat. Hanc Albucasis lib. 2. cap. 71. tentiginem appellat, quae solet aliquando ad tantum incrementum peruenire, vt mulieres hanc habentes coeant cum alijs, veluti si viri essent. Partem hanc Graeci κλυτορίδα vocarunt: vnde verbum κλητορίζειν obscaenum dictum est. Anatomici verò nostri penitùs neglexerunt, neque verbum quidem de ipsa faciunt. Particula haec eadem virili peni respondet, &ex duplici neruo constat intùs spongioso, atque atriori crassiorique sanguine referto, vti in viris.