# Observationes anatomicae 300

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/300

Oritur bifurcato principio ab osse vtroque pubis, atque in vtroque principio itiz dibzy G Goog cipio dicto musculum satis manifestum, paruum tamen pro magnitudine partis habet, vasa per dorsum currentia ad sunt, quemadmodum in virili membro, desinitque in quoddam extremum, quod ceu glans uidetur contenta quadam pelle veluti praeputio, quae pellis iungit pudendi exterioris gemina illa corpora, quae à Graecis, praecipuè à Sorano πτερυνῶματα vocantur. Totum hoc pudendum, quia paruum est, & latitat in pinguiori pubis parte, ideò anatomicos etiam latuit, atque ita latuit, vt ego primus fuerim, qui superioribus annis idem patefecerim: & si qui alij de hac re locuti sunt, aut scripserunt, scias, quod ipsam aut à me, aut à meis auditoribus accepere, neque tamen ob id rem ipsam benè nôrunt. Extremam glandem istius penis statim reperies in parte superiori ipsius pudendi exterioris, vbi iunguntur, vel vndè incipiunt dictaπτερυνό μᾶτα. Aliud etiam notandum in hoc sinu mulierum est, quod anatomici aliquot reperiuntur illos deridentes, qui hymen ibi collocant. Verùm mea sententia non sunt ita deridendi, quoniam re vera tu videre poteris in virginibus, membranam quandam nerueam, non autem carneam, quae immediatè post συρυθραν (ita enim vocant Gręci canalem, per quem mingunt foeminae, vel rectiùs collum ipsius vesicae) ad est, & claudit sinum per transuersum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
