Latin
305
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 305
Unproofread scanNot analysed yet
Meatus verò iste seminarius gracilis &angustus admodum oritur nerueus ac candidus à cornu ipsius vteri, cumque parùm reces serit ab eo, latior sensim redditur, &capreoli modò crispat se, donec veniat prope finem, tunc dimissis capreolaribus rugis, atque val dè latus redditus finit in extremum quoddam, quod membranosum carneumque ob colorem rubrum videtur, extremumque lacerum valde &attritum est, veluti sunt pannorum attritorum fimbriae: &foramen amplum habet, quod semper clausum iacet concidentibus simbrijs illis extremis, quae tamen, si diligenter aperiantur ac dilatentur, tubę cuiusdam aeneae extremum orificium exprimunt. Quare cùm huius classici organi demptis capreolis, vel etiam ijsdem additis meatus seminarius à principio vsque ad extremum specien gerat, ideò à me vteri tuba vocatus est. Ita se haec habent in omnibus, non solùm humanis, sed etiam ouinis, ac vaccinis cadaueribus, reliquisque brutorum omnium, quae ego secui. Venae &arteriae spermaticae (quamuis testentur anatomici, vti in viris, quod antequam ad testes veniant, miscentur) seiunctae aliquot vltra testem feruntur: atque ita conspicuè ad ipsum vterum &ad meatus seminarios, quos plurimae ambiunt, tendunt, vt ab omnibus distingui possint.