Latin
308
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 308
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis quidam asserant, hanc à Galeno vocari chorion, quod falsum est. Quoniam calenus hanc carnem optimè nouit, non in homine quidem, sed in alijs brutis, &carnem concretam circa uasorum orificia appellat, non autem chorion, veluti in primo de sem cap. 7. &in 15. de vsu part. cap. 4: neque credendum est eum ita stultum fuisse, vt cum millies dixerit, chorion esse membranam ex semine factam, postea carne hanc crassam, turpemque concretionem ex sanguine chorion etiam appellet. Hanc vnicam in homine &multiplicem in cornigeris concretam, aliqui volebant esse cotyledonas, de quibus loquitur Hippocrates. 5. Aph. 45. sed ij castigantur à Galeno in eodem loco, atque etiam in lib. de dissect. vteri, vbi apertè car nes has non esse cotyledonas asserit, sed ipsa vasorum oras quae in vtero purgationum tempore acetabulares quasdam eminentias innatas habent, quales etiam in haemorhoidibus esse solent, veras cotyledonas esse probat ex auctoritate Praxagore, cuius verba etiam adiungit.