# Observationes anatomicae 309

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/309

Sed quoniam incidi in mentionem acetabulorum, duo verba, cùm nihil de his in historia vteri dixerim, addam. Reperio cotyledonas nominatas à quàm plurimis, atque in vtero collocatas, verùm non omnes per cotyledonas eadem corpora intelligunt. Nam Diocles, vti habemus apud Soranum in tracta. de vtero, voluit κοτυληδόνας, quas & πλεκτάνας vocauit, esse quasdam μαστοειδες ἐκφύσας in spatio medio vteri collocatas, quae basim latam, ac extremum acuminatum habeant, vt foetus, dum est in vtero, ab his addiscere possit, quomodo papilla sit trahenda. Alij voluêre carnes illas, quae adnatae osculis vasorum foetui sunt, vt ipsa stabiliora reddant, κοτυλουδόνας esse, de quibus suprà dixi. Alij appellârunt κο τοληδονας ora ipsa vasorum vteri, quam a cetabulares quasdam eminentias menstruarum expurgationum tempore habent, atque in horum numero fuit Praxagoras, quem sequutus postea Galenus est, Alij fuerunt, inter quos connumeratur Arist. qui in terti ode Histo. Anim. cap. 1. asseruit in solis cornutis animalibus, aut altera tantùm parte dentatis, quibus etiam adduntur ab ipso δασύπο.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
