# Observationes anatomicae 312

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/312

Nam quęcunque κοτυληδόνος nomine donata sunt, ea omnia cauitate quadam cotylam imitantur, quod in coxae articulo patet, cùm cauitas illa ossea, in qua ingreditur caput femoris κοτυληδῶν ab Aristotele cap. 13. primi, & cap. 7. tertij de Histo. Animal. vocetur, quae cauitas ab Hippocrate in libro de locis in hominibus, atque in libro de Artic. vocatur κετόλη, quo nomine etiam appellata est ab Homero in. 5. Iliados hoc carmine. Ἔνθα τε μηρόσἸ'χίω ἐνσρίφεται, κοτόλην δὲ τέμιν καλέσον vbi Eustathius in comm. ait, cotylem vocari à similitudine κοτούλους vasculi domestici, quo haurire, ac perfundere liquores solemus. Addamus & κοτυλυδόνας, quibus polyporum pedes ornantur, ita enim Aristoteles vocat cauitates quasdam in pedibus polyporum consistentes, quibus arripiunt corpora ipsa, maximaque vi eadem retinent: tantum enim est istorum cotyledonum robur, vt aliquando repertus quae polypus, qui ipsis solidissima salsamenctae torum dolia Heliano teste in 13, fregerit. pictae autem sunt κοτυληδόνες, à similitudine κοτόλης, vt asserit Eustathius in 5. odysseę, in huis carminis Homerci interpretatione. Πρὸς κοτυλουδονόφιν πυκναὶ λατητες ἔχονται.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
