Latin
313
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 313
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam planta quaedam apud Dioscoridem lib. 4. κοτυληδων appellata à figura κοτύλους, quam possidet, vt doctissimè explicat Marcellus Virgilius in comm. illi Dioscoridiani capitis. Huius plantae veram effigiem (vnde etiam addiscere possis, quae sit κετυλυδόνων reliqua rum figura (videre poteris expressam in diuinis illis commentarijs, quae doctissim? Petrus Andreas Matthiolus philosophus ac medicus Senensis celeberrimus, patriae atque etiam totius Italiae decus &ornamentum, non solùm ad explicandum Dioscoridem, sed ad illustrandam cunctam plantarum ac metallorum, ne dicam, animalium quoque historiam doctissimè ac elegantissimè conscripsit. Cùm igitur omnia, quę legimus apud probatos auctores κοτυληδόνος appellatione insignita ob similitudinem κοτύλης, quam gestant eo nomine sint appellata, meritò colligere possum, si propriè loqui volumus, quod κοτυλήδόνες istae in vtero erunt corpora, quę necessariò acetabuli figura constabunt, simulque etiam colligemus, veram tantùm esse sententiam atque opinionem Aristotelis, qui cùm semper fuerit grauissims Auctor, verè etiam atque propriè, vt scriptoris grauitatem tueretur, de his corporibus loquutus est sub nomine κοτυληδόνος, quod quidem non obseruarunt alij, vt incipiam à Praxagora &Galeno, qui impropriè &immeritò vocarunt κοτυληδόνας capillamenta venarum: cùm in his non adsit vlla huius nominis occasio.