# Observationes anatomicae 314

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 314. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/314

Multoque adhuc mins obseruarunt illi, qui mammillares geminos processus vel carunculas, à quibus sugendi normam disceret, embryo acetabula appellarunt. Quoniam non reperiuntur, neque si adessent illas fugere posset, vt demonstrat aduersus istos Aristoteles in 2 de Gene. Anim. cap. 5. Praetereà si etiam reperiantur, nullam cùm habeant figuram, cotulae non sunt cotyledones appellandę. Quemadmodum neque carnes illę aut plures sint aut vna tantum zonę vel cinguli, aut placentae figura constans, quibus vasa stabiliuntur, & quasi ad vterum picantur, vlla ratione κοτυληδόνες possunt dici, meritoque huius sententiae auctores à Galeno castigati sunt. De Sorano verò qui figmentum acetabula esse dixerit, nihil addam, neque in ipsum inuehar, cùm certò sciam, ipsum loquutum fuisse de vtero humano, in quo non reperiuntur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
