# Observationes anatomicae 317

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/317

Neque mirari debemus, si Hippocra. non valde in hominum anatome exercitatus per allusionem ad illa, quae in brutis nouit, de rebus, quae ad hominem pertinent, aliquando locutu est. Iam ad faetum reuertamur, in quo illud tertium erit, in quo ab alijs discrepo, quod geminę tantùm sunt membranae, quibus ipse inuoluitur, quamuis antiqui & recentiores tres esse dixerint, illasque etiam numerarint, quae in aliquot brutis, vt in oue, ac similibus re periuntur, geminę quippe, quę ambiunt to tum foetum, & tertia, quae secundo in loco est, continetque lotium, ἄλαντοειδὴς vocata à Graecis. Nam in illis animalibus, quorum vterus habet acetabula, venae vmbilici sunt dispersę per totum chorium, nullaque est ipsius pars, in qua non sit aliqua vena & arteria, hacque ratione chorion in his brutis inseruire minimè potuit ad continendum lotium, Quoniam, vt opinor vasa diu haerentia ipsi lotio, refrigerata nimis fuissent, ac praetereà cùm continuò arterię dilatentur, semperque aliquid dilatatae attrahant à circum fusis cor poribus humidis, si haesissent lotio, procul omni dubio inde aliquid serotsi humoris aut vaporis attraxisset.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
