# Observationes anatomicae 319

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/319

Abutitur itaque in hominibus Natura parte ipsius chorij, atque hinc fit, quòd geminę tantùm adsint menbranae: exterior, quę vterum totum sublinit, & χωρίον ab omnibus vocatur, quamuis falsò aliqui in hominibus hac ἀλαντοειδὴ appellârint, quaeue semper in exteriori superficię, & si neruea sit tota, habet expansam glutinis modo substantiam carneam, qua toti vtero adglutinatur. Haecque carnea substantia vnguibus, ac nouacula facilimè abradi potest, quae nisi deradatur, est in causa, vt membrana haec neruea non italucida, vti est, appareat. Interior verò ex his duabus membranis ad continendum foetum, atque sudoris excrementum apta ἄμνειος dicta est. Neque, mi Petre, aliam in hominibus videre expectes, quia re vera non reperitur, at in brutis cornigeris, vel omnibus habentibus vteri acetabula, tertiam veluti farcimen, inuenies inter χωρίον & ἀμνειὸν collocatam. In ventre inferiori nihil ad ea, quae dicta sunt potest addi à me, quare ad medium thoracem sclicet iam venio, in quo duo tantùm obseruaui, praetermissa à reliquis anatomicis, quo mihi alicuius momenti esse videantur. Horumque illud primum est, quod ad neruos cordis pertinet, qui nerui secundum alios anatomicos vnici sunt in singulis hominibus, à recurrente neruo sinistro oborti, quae sententia ita differt ab eo, quod ego frequenquentissimè vidi, atque infinitis propemodùm auditoribus meis manifestè ostendi, vt vera dici non possit, tantumque ab auctoritate istius nobilis ac ita necessarij visceris detrahit, vt ipsum quasi stupidum reddat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
