# Observationes anatomicae 322

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/322

Nam à plexu sexti paris dextro neruulus exterior, qui rectà tendit ad cor: similiter quoque à neruo eiusdem sexti paris, qui recurrentem dextrum facit, statim cum thoracis cauitatem ingressus est, alius neruus non admodùm paruus emanat, qui cum priori dicto iungitur, vnicunque ac satis crassum neruum facit. Hic quintus à me vocatus duplici ex principio manans sub arteria, quae iugulum sinistrum petit latitans, venit ad eandem complicationem, ac in ipsa simul cum alijs quatuor confunditur, vnicumque fit principium solidum ac nerueum, à quo postea veluti riuuli ad cor non pauci feruntur. Alterum, quod obseruaui, hoc est. Omnes anatomicos, dumiloquuntur de cartilaginibus collocatis in aspera arteria, illis aut annularem figuram adscribere, aut σιν. σινμοιιdu, quod quidem verum est in parte ea arteriae, quae extra pulmones apparet: & in principijs quoque illorum duorum ramorum, in quos ipsa statim diuiditur. Verùm cùm in angustiores propagines di stribuitur, ad extremos vsque pulmones non obseruarunt anatom.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
