# Observationes anatomicae 325

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/325

In ijsdem faucibus praetermissum est, quod pa latum, quod conspicitur, non totum osseum est, sed huius dimidia fermè pars posterior in fauces desinens à latere ad latus tensa, glandulosa constat carne, quae satis crassa est, quamuis in inferiori superficie à palati mem brana, suprà verò à narium tunica vestiatur. Ab hac glandosa palati parte media ferè dependet aliud glandosum, non autem carneum corpus, quod ταργαρεῦνα vocant Gręci, nostri gurgulionem, laxa quadam ac mollissima pellicula vestitum. Hoc pendens supra inγλωντίδα ac laryngem illam mediam aliquodque quod limpidissimum sit, semp instillans hume ctat. Nam talis est huius penduli corporis vsus, non autem ille, quem ad temperandum aërem, aut commoderandam vocem asscribunt. Et quamuis quidam experimenta sua in morbo gallico in medium afferant eorum com probata exemplis, quibus vox deprauata aut corrupta est ob gurgulionis absumptionem: scias tamen, quod vox tantùm deprauatur in illis, in quibus gallica vlcera non gurgulionem solùm, sed magnam etiam illius glandosi corporis partem, quod extremum palatum complet, exederint: aut palati os & membranam perforarint. Quorum tantùm gurgulio exesus est, certò scias, nullum vocis detrimentum ipsis superuenire, egoque huius rei plurima habeo exempla, atque tu, si hoc rectè obseruabis, apertè poteris cognoscere, quod nisi cum gurgulione pereat substantia palati, ne quidquam laeditur vox, dicant quicquid vel intalij, Ad oculos ipsos ex faucibus egrediens venio, in quibus primùm praetermisêre anatomici duo foramina parua, in angulo interno posita (quorum vnum est in palpe. bra superiori, alterum in inferiori) in viuentibus adhuc hominibus, si quis inspicere voluerit apparentia.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
