# Observationes anatomicae 326

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/326

Quę foramina habent meatus, qui sub caruncula ἐνκανείδος vel ἐπικανθίδος dicta vniuntur in quendam communem sinum, in narium cauitatem desinentem, per canalem proprium in osse squamoso, quod internum angulum occupat insculptum. Per hos meatus maior lachrymarum pars, vt ego in fletibus mulierum obserua ui, ad oculos emanat, ipsorumque sinus aliquam do exulceratur, fitque collecta sanie species illa vlceris, quae fistula lachrymalis dicta est. Haec sanies, si, dum collecta est, exprimatur sinus, ita manifestè excernitur per meatus dictos in internum oculorum angulum, vt nihil manifestiùs conspici possit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
