# Observationes anatomicae 327

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/327

Meatus isti, lachrymalia vocantur à recentioribus chirurgis, atque semper à me eodem nomine appellabuntur. In oculorum cauitate, maior anatomicorum pars, nullam ponit glandulam: quidam sunt, qui duas addunt, sed neutri placent: Quoniam vna tantùm manifesta ac perpetua, & sa tis insignis à me reperitur, in parte superiore oculi propè angulum exteriorem: praeter hanc verò nulla alia adest, quae perpetuò appareat, ita, vt momenti alicuius esse videa tur. At in reliquorum brutorum oculo, quae nictari videntur, & praecipuè in bouino reperitur quaedam alia glandula collosa, ac durior in interno angulo collocata, quam ob lachrymas ibi (vt reor) minimè posita est, sed ratione illius membranae, qua nictant. Nam in dictis animalibus membrana quaedam latitat interno angulo vngui similis, quae cum cartilaginis, vel corneae tunicae naturam sapiat, tenuissima tamen est. Haec mouetur motu voluntario ad angulum extremum, & oculum apertis etiam palpebris, operit. De hac Aristo. in secundo de Histo. Anim. cap. 12. locutus est, vti superius dixi, quę circa radicem habet membranam quandam validissimè dictae glandulae callosae hęrentem, ad hunc praecipuè vsum (credo) vt dum trahitur cutis ad oppositum angulum, tendatur glandosum istud corpus veluti cornu ipsius arcus, statimque remissa cute recurrat, atque ipsam in proprium angulum retrahat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
