Latin
329
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 329
Unproofread scanNot analysed yet
In ciliari corpore illo, quod inter vueam &humorem crystallinum ac vitreum intercedit, à Diuino Vesalio discrepo. Quia tunica minimè est, sed potiùs nexus aut ligamentum, quo vuea iungitur extremae membranae crystallini: ideò non est dicendum tunica, neque pro tunica numerandum, sed poti ùs pro ligamento, quod nos ciliare vocabimus. In tunica illa, quae ambit crystallinum, non placet quorundam opinio, qui asserunt esse eandem cum tunica vitrei. Quoniam haec valdè solidor est, quàm sit illa vitrea runica: deindè, ipse vitreus humor in cauitate etiam, in qua latet cristallinus, propriam habet tunicam. Quare cùm huic nulla ratione inseruiat, dicenda non est ipsius tunica, sed crystallino potiùs adiudicanda, atque ἀραχνοειδὴς vocetur, vti ab omnibus anatomicis fit. Verùm enimverò tunica, quae vitreum humorem ambit, &in illa cauitate crystallo dicata, &in reliqua totius humoris superficie à Vesalio praetermissa, procul omni dubio addi debet.