# Observationes anatomicae 329

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/329

In ciliari corpore illo, quod inter vueam & humorem crystallinum ac vitreum intercedit, à Diuino Vesalio discrepo. Quia tunica minimè est, sed potiùs nexus aut ligamentum, quo vuea iungitur extremae membranae crystallini: ideò non est dicendum tunica, neque pro tunica numerandum, sed poti ùs pro ligamento, quod nos ciliare vocabimus. In tunica illa, quae ambit crystallinum, non placet quorundam opinio, qui asserunt esse eandem cum tunica vitrei. Quoniam haec valdè solidor est, quàm sit illa vitrea runica: deindè, ipse vitreus humor in cauitate etiam, in qua latet cristallinus, propriam habet tunicam. Quare cùm huic nulla ratione inseruiat, dicenda non est ipsius tunica, sed crystallino potiùs adiudicanda, atque ἀραχνοειδὴς vocetur, vti ab omnibus anatomicis fit. Verùm enimverò tunica, quae vitreum humorem ambit, & in illa cauitate crystallo dicata, & in reliqua totius humoris superficie à Vesalio praetermissa, procul omni dubio addi debet.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
