# Observationes anatomicae 331

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 331. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/331

ἅμα δʼ ὑγρὸν λεπτὸν καὶ καθαρὸν διονπερ τὸ ἐν τοις ὤοῖς ἐσι Aetius etiam idem fecit, qui libus 7. cap. 1. & 25. vocat hunc humorem ὀοδες βγρὸν, neque vnquam ego legi (vno excepto introductorio) apud aliquem scriptorem Graecum, vocari humorem hunc ὁδατοειδῆς sed semper apud Galenum reperi, quod appellatur, aut ὁ χρότησ λεπτοῦ aut δερὸν λεπτὸν καὶ κάθαρον aut ὑγρὸν κατὰ τὴν κορην, aut similibus vocibus, & quamuis tenuis vocetur humor, id ob relationem ad reliquos humores fit, non autem, quia ipse aqueus sit, nec ita tenuis, vt aqua est. Ascendamus ad superiora, & ad caput ipsum, in quo illud primùm notandum est, quod membrana, quae περικράνιος à Gręcis dicitur, non solùm ossa capitis vestit, sed etiam musculos temporales vsque ad iugalia ossa vocata, quibus in locis valdè crassa est, ac dura: quae quamuis ab anatomicis tunica temporatemporalium musculorum vocetur: pars tamen est pericranei dictos musculos amplexata, ob maiorem ipsorum custodiam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
