# Observationes anatomicae 334

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/334

De hoc igitur posteriori genere canalium vel ductuum loquor, qui διαλεαι vel διπλῶσως ipsius membranae vocantur à Galeno: neque horum numerus integer propositus est, nec ipsa etiam conformatio. Nam veteres & recentiorum aliqui asserunt venas per has duplicationes ferri, quod ego nunquam potui videre, quamuis non leue studium adhibuerim: at semper vidi venas in has duplicationes desinere, atque cum ipsis iungi, tanquam si venae & ipsae essent: vidique ductus illos, quos ἐχετοὺς etiam vocat Galenus, disseminandos per varias partes ab his duplicationibus exoriri, veluti à vena aliqua maiori, neque vnquam potui venae tunicam à meninge duplicata seiungere, meritoque istud à Natura factum est, cum meninx ipsa eandem substantiam ac tellam, quam venae habent, possideat. Quare frustrà fuisset tunica venae, aut duplicatio ipsa, cùm alterum ex his oportunè munus idem perficere possit. Nam quicquid philosophatur Galenus de securitate illa venarum, in 9. de vsu partium capite 5. illud totum ob ingenij foecunditatem commentatus est, non quòd duplicationes istae, quas sinus vocant nostrorum temporum anatomici, quatuor tantùm ab ipsis numerantur, duae posteriores, tertia media, & quarta per rectum inter cerebrum, ac cerebellum tendens: at reliquę omnes, quę sub basi cerebri sunt, praetermittuntur. Quare vt horum omnium sinuum certum numerum habeas, ita à me describantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
