Latin
335
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 335
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm vena iugularis, quae defert sanguinem ad cerebrum, à me superiùs descripta, peruenerit ad caluariam, vel ad os illud, quod petrosum dictum est, statim ingreditur sinum insignem, partim in osse petroso, &partim in additamento lambdoidis exculptum, ibique definit in membranam duram, quae totam hanc cauitatem periostis more vestit. Ab hoc loco tanquam à perenni aliquo fonte omnes sinus vnius lateris membranae dictae scaturiunt, atque ideò à me cauitas ista, fons &origo sinuum semper appellabitur, à qua primus oritur ductus, qui per duplicatam membranam sub basi cerebri, in insculpto canali osseo in addita mento lambdoidis veluti latens, fertur ad anteriora vsque ad os illud, in quo est glandula, quodque ego à similitudine sellam vocadibzy G Google vocare soleo: ibique coniungitur cum secundo eiusdem lateris sinu, de quo iam loquar.