Latin
337
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 337
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum prior perforata membrana sub basi pariter ipsius cerebri deorsùm ad anteriora ac media capitis fertur per idem dorsum dictum petrosi ossis, donec perueniat ad sellam, ibique iungatur cum primo. Ab hoc dum prope sellam est, oriuntur venulae, quae per membranam tenuem prope arterias anteriores disseminantur, atque ab vtrisque simul iunctis his sinibus, primo scilicet, ac secundo venulae oriuntur, quae ad cauitates varias ossium distribuuntur, &vsque ad oculi orbitam etiam pertingunt. Posterior verò sinus, qui tertius est, ascendens pe posteriora ad occipitij medium coniungitur cum suo opposito veluti optimè traditum est à Diuino Vesalio, apud quem hic tertius primus est, integreque descriptus. Quare ego de hoc nihil aliud addam, sed ad quartum venio, qui in ceruicis latere vtroque collocatur. Nam cùm meatus, vel potiùs vena illa, de qua secundo in loco dixi, orta à fonte, penetrarit extra os post capitis tuberculum, tunc reflexa supra primam vertebram ceruicis membranam in canali ceruicis contentam perforat, sinumque vnum efficit sui lateris in ea membranae parte, quae corporibus vertebrarum haeret. Hicque sinus vsque ad septimam ceruicis in vtroque latere satis ampla cauitate insignis pertingit, ac multo sanguine refertus est.