# Observationes anatomicae 339

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 339. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/339

Ab omnibus istis duplicationibus venae oriuntur, quae ad plexus χωροειδοῖς formandos transmittuntur, ac distribuuntur per substantiam ipsius cerebri, quaeue neruos cerebri, ac medullae spinalis committantur, ac tandem, quae ad varias partes extra caluariam alendas distribuuntur. In tenui meninge ita se strenuè gesserunt reliqui anatomici, vt nihil ego, quod ab illis non sit proditum inuenire potuerim: veluti etiam in cerebro ipso, in quo vtinam aliquando videre licuisset motum contractionis, ac dilatationis, quem primus ipsi crebrò adscripsit Galenus, & nostrorum temporum anatomici aliquot approbarunt. Quoniam ratio mihi contrarium penitùs dictat, neque argumenta illa, quę afferuntur à Galeno in libro de instrumento odoratus, & in lib, de vtili. respirationis, & in duodecimo de vsu partium, tanti sunt momenti (parcat mihi magistri, cui omnia debeo, auctoritas) vt vnquam persuadere potuedibzy G Google potuerint motum adesse in hoc viscere, cui motui obstet tota ipsius substantia, quodque pulsans sensu ipso (quod magis est) nunquam assequi potuerim, neque in viuorum brutorum anatome, neque in maximis capitis vulneribus, neque vlla alia euidenti, quàm sensum subministraret, ratione: quamuis summum studium, ac diligentiam hac in re adhibuerim.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
