Latin
340
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 340
Unproofread scanNot analysed yet
Adesse audacter non negarem, sed aut ob ipsius paruitatem, aut aliam ob causam, me nunquam hoc assequi potuisse affirmo. Ad calcem iam perueni, mi doctissime Pater, enumerationis eorum, quę ego nullo dictante, nec labore leui in anatome deprehendi: atque vtinam ita vera sint, vti mihi sunt visa, tibique ita satisfaciant, vt ego in scribendo, dum voluntari tuae obtempero (alioquin minimè) mihi metipsi satis feci. Atque vtinam neminem ex ijs, ad quorum manus libellus hic peruenit, nostra (quod summoperè exopto) offendat oratio, cùm in ipso nihil à me scriptum sit, quod alios anatomicos ledere valeat, si iusti aequiue rei ipsius aestimatores esse velint: Omnes enim, qui adhuc viuunt, amo ac colo, &illorum quoque, qui mortui sunt, manibus optimè precor: nullius illorum gloriae, aut laudibus inuidens, cum tam vastus sit optimae existimationis campus, vt indè vnusquisque maxima ornamenta sine detrimento alienę glorię sibi colligere possit.