# Observationes anatomicae 45

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/45

colligantur, mobiliaque sunt. Nam agitata, vel concussa myringa malleolus mouetur, & incus, & stapes, aut aperto sinu acu quadam vno ex his ossiculis agitato, reliqua duo simul etiam consen tiunt. Si locus hic mihi concederet, vt possem sententiam meam de sono diffusè & clarè explicare, quis sit vsus istorum ossium, & fortasse verus proponerem: sed nimis longum esset & ab instituto alienum, ideo alibi hoc scriptum reperies. Secundum, quod in hoc tympano obseruare debes, geminae sunt fenestrę. Altera elatior & quasi in media concameratione tympani collocata, quam stapedis basis claudit: Figura istius oualis penitus est, quae aperta definit in secundam cauitatem, quam labyrinthum nominabo. Altera verò humilior est, rotundaque & ad posteriora cauitatis declinans, quae per os penetrans in geminum canalem aut viam finditur, quarum viarum vna in dictum labyrinthum, altera in tertiam cauitatem cochlearem, vel cochleam me dictam tendit, haec secunda fenestra nullo osse clauditur, cùm tamen prior stapedis basi semper clausa maneat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
