# Observationes anatomicae 46

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/46

Tertiùm, quod ego obseruatione dignum existimo, canalis quidam osseus est, qui recto huius cauitatis quasi subtem ditur, exitque extra caluariam post radicem clariùs inter illam, ac mamillarem processum. Principium autem ipsius est intra caluariam. Nam si rectè inspicias, videbis quintum par neruorum, à reliquis anatomicis ita vocatum, extendi ad medium fermè processum ossis temporum, quem internum atque petrosum appellamus, illuc tensum hoc paringreditur in canalem quendam insculptum, in quo latens in duas finditur partes, alteram quidem magnam, alteram verò paruam & gracilem valdè durioremque. Haec posterior perforato osse occulto quodam canali, versus anteriora capitis serpit: deindè reflexa, tym panumque ingressa, proprio hoc canali ossęo deorsum & posteriora versus ad pinnae ipsius auriculae radicem erumpit, & disseminatur, vt suo loco dicam, Via igitur istius nerui canalis hic est, de quo loquor, & aquaeductum à similitudine appello, quem mea sententia non bene nôrunt reliqui anatomici, cùm tortuosum, vel capreolarem, vel cochlearem aliquando esse dicant, aut quod perus est, caecum meatum etiam appellent: non sine errore: cùm sciant caecum vocari intestinum, quia aditum habeat, exitum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
