# Observationes anatomicae 50

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/50

Summa verò diligentia & arte ista veniunt tractanda. Quoniam meatus dicti ita parui ac exiles sunt, vt vix capillum aliquando admittant. Principium verò coecae cauitatis oritur à secunda illa fenestra vel meatu, quem secundo in loco in tympano descripsi, quique bifidus effectus in labyrinthum quoque declinat. De vsu verò & causis horum omnium alio in libro dicam. Ad octauum os capitis ita ab anatomicis vocatum venio, ἔθμου δς à graecis dictum, quod mutilatum suis partibus, cùm commune fit capiti & maxillae, tantùm inter propria capitis recensuerunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
