Latin
54
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Hic quoque sinus vestitur tenuissima quadam membrana, aut pellicula, veluti vestiuntur etiam cauitates geminae, quae in osse frontis &malis contentae sunt, quaeque pariter in nuper natis caluarijs non reperiuntur, sed intereà, dum adolescunt ossa fiunt. In di ctis sphenoidis sinibus quaedam anatomicorum sententiae non placent. Quarum vna est, quod in ipsis pauca &mollis admodùm medulla contineatur, hoc autem nunquam videre potui, sed semper aut vacuos inueni, aut pituita quadam viscida imbutos. Alia sententia est à quibusdam publicè promulgata, quòd sinus hi cum sinibus ijs, qui gemini in osse frontis supra oculos &nares continentur, sint continui, quę sententia falsa est, quoniam, vt illi in superiorem anterioremue narium cauitatem declinant, ita hi in eandem amplitudinem posteriorem prorumpunt, spatiumque duorum transuersorum digitorum in adultis inter hos iacet, quod totum ab osse spongioso occupatur.