Latin
58
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ego certò assero, vndecim tantùm esse ossa malarum, Primum, secundum, quartum, quintum, &sextum Vesalij, obliterato tertio, quae postea ingeminata decem sunt, hisque addatur illud, quod vomeris figura constat, vt vndecim fiant. In suturis etiam malarum dissentio, primùm à Galeno, quoniam suturarum enumeratio, quam ipse in libro de ossibus facit, falsa est non solùm in hominibus, sed etiam in simijs, canibus, &brutis ferè omnibus, quae ego videre potui. Quamuis ab aliquot anatomicis falsa in hominibus, at in simijs, &canibus vera dicatur. Praetereà dissentio ab ijs, qui publicè testantur, reperiri suturam sub palato pertransuersum ad vtrunque caninum pertinentem, quae in pueris patet: in adultis verò ita obliteretur, vt nul lum ipsius relinquatur vestigium. Nam reperio hanc diuisionem, vel rimam potiùs esse, quàm suturam cùm os ab osse non separet, neque in exterioribus appareat, vel cùm os cum osse non coniungat, quod suturarum munus est, si sub articulo contineri debent. Praeterea non mihi videtur haec diuisio magis conspicua in pueris, quàm in adultis, in quibus paucissimis, atque ijsdem senioribus vidi hanc esse obliteratam. Vitimò addam in quarto, secundum Vesalium, malarum osse reperiri cauitatem insignem, &ita amplam aliquando, vt in illa articulus vltimus pollicis ipsius manus delitescere possit. Haec in pueris. nulla reperitur, illis crescentibus postea sit, atque tenuissima pellicula interna in facie vestitur, ac saepè ac saepiùs muco repleta est. Quis autem sit vsus hu ius &aliarum cauitatum, quarum mentionem feci, aliâs dicam.