# Observationes anatomicae 59

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/59

In maxillae partibus maximam illam controuersiam legisti, quae inter Vesalium & Galenum ipsum versatur? Hic enim ex duabus partibus constare asserit; ille ex vna tantùm, quid ego obseruarim, dicam. In omnibus puerulorum cadaueribus, quae ego secui, annum non excedentium, reperi maxillam semper consta re ex duabus partibus osseis copiosa cartilagine medio in mento coniunctis, ita, vt cultro molliter per medium currente seiungi potuerint. In ijs verò, qui annum excesserant, magnam adhuc istius diuisionis partem repperi. In aliquot etiam, qui septennes erant vestigia adhuc quaedam inerant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
