Latin
77
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam istud os constet ex vertebris sex, aliquando autem ex quinque, vt ipsi asserunt. Ego autem obseruaui, frequentiùs ex quinque parti bus, quàm ex sex constare, vnumque aliud notaui, quod quotiescunque in corporibus à me dissectis, reperi os sacrum ex partibus sex constare, κόκκυξ ex tribus tantùm factus erat, &in quibus repperi κόκκυγα ex quatuor constare, in ijsdem sacrum ex quinque tantùm inueni. His praetereà addas, quod in nuper na tis puerulis, partes sacri ossis vti reliquae superiores vertebrae ex tribus constant particulis, corpore scilicet, &duabus, quae latera posteriora constituunt, foramenque medullae perficiunt: quae etiam partes ita vniuntur postea, vt nihil diuisionum appareat. De coccyge, quae habeo dicenda, haec sunt. Ipsum totum, dum oritur puer, esse cartilagineum, &quatuor ex partibus constare, si sacrum ex quinque, vti dictum est, ossibus factum sit, ex tribus verò tantùm, si sacrum ex ossibus sex constiterit.