# Observationes anatomicae 81

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/81

Quare ego dixerim, aut omnia haec ossa, quae octo sunt numero, sacrum in caudatis simijs explere, & quicquid ossium vltra haec est additum ad exornandum caudam, pro coccyge illud totum fuisse adiunctum: Aut priora quatuor sacrum os explere, & reliqua, quę subsequuntur, quatuor coccygem, quod consentaneum erit sententiae Galeni, cum in 12 de vsu partium cap. 12. sacrum os ex quatuor constare partibus dixerit. Haec de osse sacro & coccyge tàm simiarum, quàm hominum satis dicta sint. De costarum numero quid dicam?

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
