# Observationes anatomicae 83

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/83

Nam in illis (de non caudatis loquor) octo semper ossa inueni, atque illud, quod octauum praetermittitur à Galeno, quodque re ue ra ob cartilaginem mucronatam factum est, longiùs reliquis omnibus uidi, quod etiam negligentiae crimen auget. Deinde si in memoriam reuocabis ea, quae à recentioribus de his partibus dicta sunt (tres enim vel ad summum quatuor esse asserunt) eos negligentiores fuisse reperies. Nam si de numero ossium loquuntur, quibus constat totum os pectoris, quando formatur foetus, errant, cùm dicunt, quatuor vel tria esse. Quoniam vno excepto primo, reliquae partes penitùs cartilagines sunt. S in autem de numero illo verba faciunt, quo constat os, dum puer oritur, aut dum vnius mensis est, adhuc errant, Quoniam octo tunc numero sunt ossa, cartilagine multa inter se distincta, quorum septem pro cartilaginibus costarum compaginandis, & octauum pro mucronata cartilagine fuit factum. Quod si de adultis & perfectis corporibus loquantur, tantùm abest, vt verus sit propositus numerus, quod vnicum os, vt plurimùm reperitur. Quamobrem quid ego obserua rim, audi.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
