# Observationes anatomicae 85

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/85

Reliqua omnia media in vnicum os conflantur, numerusque quaternarius resultat, qui etiam temporis cursu ac durescente corpore obliteratur cùm facto coalitu inter secundum & ter tium, tria tantùm remaneant. Accedente autem homine ad virilem aetatem, os vltimum vnitur secundo ex pluribus facto, & duo tantùm remanent, primum scilicet illud, quod latius genitum est, & alterum, quod ex illis septem est conflatum. Verùm post consistentiae annos, quo tempore etiam capitis suturae obliterari aliquando incipiunt, accidit, vt articulus, qui inter duo haec ossa continetur, per coalitum deleatur, & vnicum os tantum fiat. Haec ego in multis cadaueribus variarum aetatum dissectis summa diligentia obseruaui, quae, si volueris, po teris certò cognoscere maxima ex parte vera esse. In scapularum historia à reliquis anatomicis in hoc primùm dissentio: quia asserunt ossiculum internum, quod rostri modo prominet prope cotylen, processum esse, atque aliquot ex his afferunt ipsum appendice donari.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
