Latin
87
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 87
Unproofread scanNot analysed yet
τα ἐπωμίδες, quae sententia eadem penitùs cum sententia Galeni est, qui in primum de Arti. Hip. contex. 4. ait: ἐπωμίο δι, τὸέπάνω τοῦ ὅμου μέρος ἐπιτεινόμενον ὡσ ἐπὶ τὸν τράχηλον. Ex quibus colligere pos sumus, quicquid vltra humerum ad ceruicem vsque continetur, illud totum ἰπωμίδα vocari, quod contra falsum videtur esse ex sententia alia Galeni in eodem libro in comm. tex. 61. &alibi, vbi de deltoide musculo loquitur. Item ex sententia Oribasij loco dicto, quoniam vti scribunt, musculus δελτοειδὴς epomida occupat. Si ergo deltoides, vt in anatome apparet, non est in regione supra humerum ad ceruicem vsque: sed infra acromium, atque epomida occupat ex auctoritate horum: sequetur inconstanter epomidis locum esse assignatum. Hanc varietatem auget Pollux, qui lib. 2. ait, κλυδῶν δ τὸ μὲν τρὸς ἐμοπλάτες ἐπωμίς &paulò infrà subdit. Τὸ μὲν ὑπερὶ χον τοῦ βραχίο νος, ἀκρωμία καὶ ὅμου κεφαλὴ καὶ ἐπωμίσ, &c.