# Observationes anatomicae 93

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/93

At ex his postea prior processus vnà cum cauitate ipsa certissimè in os vertitur, & appendicis vestigium statim deletur, po sterior verò totus, ac extremum illud, quod ὀλικρανεν à quibusdam & ἀτκὼν ab Hippocrate, teste Galeno & Ruffo, voca tur, vsque ad septimum annum appendix est, & quasi cartilagineum visitur: post septimum autem durescere incipit, ac osseum penitus factum reliquo ossiadglutinatur. Ossa carpi, primae partis ipsius palmae per synärthrosin coniungi asserunt anatomici, à quibus ego dissentio: cùm videam primum ordinem dictorum ossium coniungicum secundo eiusdem laxo quondam articuli genere, in quo aliquis adest motus & satis manifestus, praecipuè ad posteriora. Praetereà omnia ossa inter se ita colligata video, vt per diarthrosin potiùs, quàm per synarthrosin sint iuncta, quamuis motus non ita magnus adsit, vt in genu & cubito.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
