Latin
99
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 99
Unproofread scanNot analysed yet
Nam inueni hanc partem osseam ad septimum vsque annum ex tribus ossibus, quae simul in ipsa cotyle multa cartilagine iunguntur, constare. Quorum maius totam amplitudinem illum in se con tinet, &cotyles etiam partem superiorem format. Minus illud est, quod ad pubem pertingit, &partem anteriorem tantùm cotylę efficit, nec non dimidiam quasi partem illius foraminis, quod maximum omnium visitur in hoc osse. In parte enim inferiori simul &anteriori dicti foraminis cartilagine multa dirimitur à tertio. Quod quidem tertium quod ad magnitudinem ipsam medium est inter dicta, totamque huius partis ilium posteriorem, &inferiorem regionem occupat, &acetabuli inferiorem ac posteriorem, &quasi etiam totam mediam continet. Vnde factum est, vt cauitas hoc iσχ. potiùs &coxę, quàm ilium aut pubis dicta sit. Hoc item tertium os magni foraminis totam superiorem, ac posteriorem, &fermè dimidiam inferiorem peripheriam in se habet.