# Observationes anatomicae 99

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/99

Nam inueni hanc partem osseam ad septimum vsque annum ex tribus ossibus, quae simul in ipsa cotyle multa cartilagine iunguntur, constare. Quorum maius totam amplitudinem illum in se con tinet, & cotyles etiam partem superiorem format. Minus illud est, quod ad pubem pertingit, & partem anteriorem tantùm cotylę efficit, nec non dimidiam quasi partem illius foraminis, quod maximum omnium visitur in hoc osse. In parte enim inferiori simul & anteriori dicti foraminis cartilagine multa dirimitur à tertio. Quod quidem tertium quod ad magnitudinem ipsam medium est inter dicta, totamque huius partis ilium posteriorem, & inferiorem regionem occupat, & acetabuli inferiorem ac posteriorem, & quasi etiam totam mediam continet. Vnde factum est, vt cauitas hoc iσχ. potiùs & coxę, quàm ilium aut pubis dicta sit. Hoc item tertium os magni foraminis totam superiorem, ac posteriorem, & fermè dimidiam inferiorem peripheriam in se habet.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
